라틴어 문장 검색

"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 2:2)
aegra animo vis ac fiducia cessit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권231)
Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:3)
"vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:33)
nec tibi nunc virtus aut det fiducia nostri, nate, animos opibusque ultra ne crede paternis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 132:1)
Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:2)
Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur - nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 374:1)
Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae.
(카이사르, 내란기, 2권 38:3)
Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:1)
Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:2)
Ubi vanus animus aura captus frivola Arripuit insolentem sibi fiduciam, Facile ad derisum stulta levitas ducitur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.1)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 33:1)
Quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION